Fundar 78 Resultados para: Signa

  • Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)

  • Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa: (Liber Psalmorum 73, 4)

  • Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius. (Liber Psalmorum 73, 9)

  • sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ; (Liber Psalmorum 77, 43)

  • Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus. (Liber Psalmorum 134, 9)

  • nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)

  • Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. (Liber Sapientiae 8, 8)

  • Innova signa, et immuta mirabilia. (Liber Ecclesiasticus 36, 6)

  • Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. (Liber Isaiae 8, 16)

  • irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ; (Liber Isaiae 44, 25)

  • Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus: (Liber Ieremiae 32, 11)

  • Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 32, 20)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina