Fundar 164 Resultados para: Spiritu

  • Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)

  • Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)

  • Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)

  • Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)

  • Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)

  • Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)

  • Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)

  • Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)

  • quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. (Actus Apostolorum 1, 5)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)

  • Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. (Actus Apostolorum 2, 17)

  • Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: (Actus Apostolorum 2, 18)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina