Fundar 52 Resultados para: Utero
Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. (Liber Ieremiae 1, 5)
Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu. (Prophetia Osee 9, 11)
In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo. (Prophetia Osee 12, 3)
Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: (Evangelium secundum Lucam 1, 31)
Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)