Fundar 70 Resultados para: Venite

  • dixit Elias omni populo : Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat. (Liber I Regum 18, 30)

  • sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. (Liber II Regum 7, 4)

  • Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. (Liber II Regum 7, 9)

  • Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)

  • Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)

  • Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni : venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. (Liber Iob 17, 10)

  • Venite, filii ; audite me: timorem Domini docebo vos. (Liber Psalmorum 33, 12)

  • Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, (Liber Psalmorum 45, 9)

  • Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. (Liber Psalmorum 65, 5)

  • Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. (Liber Psalmorum 65, 16)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina