Fundar 547 Resultados para: Vero
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli ; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? (Epistula I ad Corinthios 3, 4)
Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. (Epistula I ad Corinthios 11, 15)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)