Fundar 115 Resultados para: Vestimenta

  • Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. (Actus Apostolorum 7, 57)

  • Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)

  • et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)

  • Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, (Actus Apostolorum 22, 23)

  • Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. (Epistula Iacobi 5, 2)

  • Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. (Apocalypsis Ioannis 3, 4)

  • Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina