Fundar 180 Resultados para: Vestrum
Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 26)
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 6)
Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 15, 11)
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)