Fundar 262 Resultados para: Viginti

  • Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. (Liber Exodus 27, 10)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. (Liber Exodus 30, 14)

  • Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. (Liber Exodus 32, 28)

  • quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum. (Liber Exodus 36, 9)

  • E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, (Liber Exodus 36, 23)

  • Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, (Liber Exodus 36, 25)

  • columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 10)

  • Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)

  • Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina