Fundar 85 Resultados para: Vivit

  • Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)

  • Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)

  • Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: (Liber Iob 19, 25)

  • Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)

  • Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 17, 47)

  • Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)

  • Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. (Liber Ecclesiasticus 44, 14)

  • Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. (Liber Ieremiae 4, 2)

  • Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. (Liber Ieremiae 5, 2)

  • Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, (Liber Ieremiae 16, 14)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina