Fundar 25 Resultados para: Voluntate
Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. (Liber Psalmorum 72, 24)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. (Liber Ecclesiasticus 18, 30)
In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. (Liber Ecclesiasticus 43, 17)
Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua. (Prophetia Osee 10, 6)
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 13)
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. (Epistula ad Colossenses 4, 12)
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. (Epistula ad Hebraeos 10, 10)