Fundar 48 Resultados para: Vultus

  • Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. (Liber Psalmorum 20, 10)

  • Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 33, 17)

  • Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, (Liber Psalmorum 41, 6)

  • Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. (Liber Psalmorum 41, 12)

  • Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 43, 4)

  • divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula. (Liber Psalmorum 54, 22)

  • Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. (Liber Psalmorum 79, 17)

  • Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, (Liber Psalmorum 88, 16)

  • Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. (Liber Psalmorum 89, 8)

  • In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. (Liber Proverbiorum 16, 15)

  • Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina