Fundar 131 Resultados para: XV Liber Samuelis Samuel

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)

  • Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)

  • Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. (Liber I Samuelis 12, 1)

  • Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. (Liber I Samuelis 12, 6)

  • Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)

  • Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. (Liber I Samuelis 12, 18)

  • Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. (Liber I Samuelis 12, 20)

  • Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. (Liber I Samuelis 13, 8)

  • Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina