Fundar 10566 Resultados para: ad

  • Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. (Liber Genesis 2, 21)

  • Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)

  • Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. (Liber Genesis 2, 23)

  • Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. (Liber Genesis 2, 24)

  • Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. (Liber Genesis 2, 25)

  • Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)

  • Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: (Liber Genesis 3, 2)

  • de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. (Liber Genesis 3, 3)

  • Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)

  • Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)

  • Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. (Liber Genesis 3, 8)

  • Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? (Liber Genesis 3, 9)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina