Fundar 158 Resultados para: aeternam vitam spem

  • Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)

  • ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)

  • qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus: (Liber Psalmorum 102, 4)

  • Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 118, 49)

  • sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)

  • Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. (Liber Psalmorum 142, 3)

  • Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)

  • Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. (Liber II Maccabaeorum 6, 19)

  • Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, (Liber II Maccabaeorum 6, 24)

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina