Fundar 140 Resultados para: arma exercitum
Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)
Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)
Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium. (Liber I Maccabaeorum 10, 48)
Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem, (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi? (Liber I Maccabaeorum 10, 73)
Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)
Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)