Fundar 140 Resultados para: arma exercitum

  • et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)

  • Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. (Liber I Maccabaeorum 12, 49)

  • Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)

  • Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. (Liber I Maccabaeorum 13, 11)

  • et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: (Liber I Maccabaeorum 13, 29)

  • Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)

  • et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Judææ, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic præsidium viros Judæos. (Liber I Maccabaeorum 14, 33)

  • et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia: (Liber I Maccabaeorum 14, 42)

  • Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 7)

  • Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. (Liber I Maccabaeorum 15, 38)

  • Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. (Liber I Maccabaeorum 15, 41)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina