Fundar 139 Resultados para: aurum purissimum

  • Fœdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam. (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est. (Liber Esdrae 7, 15)

  • Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, (Liber Esdrae 7, 16)

  • appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: (Liber Esdrae 8, 25)

  • et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum. (Liber Esdrae 8, 27)

  • Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum: (Liber Esdrae 8, 28)

  • Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ, (Liber Esdrae 8, 33)

  • Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. (Liber Iudith 2, 10)

  • aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; (Liber Iob 3, 15)

  • Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. (Liber Iob 23, 10)

  • Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum. (Liber Iob 28, 6)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina