Fundar 122 Resultados para: deos errore

  • Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala. (Liber II Paralipomenon 7, 22)

  • Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)

  • Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? (Liber II Paralipomenon 25, 15)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)

  • et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)

  • Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldæorum. (Liber Iudith 5, 7)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, (Liber Iudith 8, 18)

  • coluimus enim deos eorum. Justus es Domine: (Liber Esther 14, 7)

  • Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. (Liber Iob 15, 31)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina