Fundar 122 Resultados para: deos errore

  • Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. (Liber Ecclesiasticus 17, 26)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. (Liber Ieremiae 2, 11)

  • advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: (Liber Ieremiae 7, 6)

  • furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: (Liber Ieremiae 7, 9)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)

  • populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)

  • dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)

  • Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)

  • Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis. (Liber Ieremiae 22, 9)

  • et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina