Fundar 201 Resultados para: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem

  • Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)

  • Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. (Liber Proverbiorum 22, 16)

  • Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)

  • Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)

  • vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria, (Liber Proverbiorum 30, 8)

  • Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. (Liber Proverbiorum 31, 3)

  • Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. (Liber Proverbiorum 31, 29)

  • Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina