Fundar 201 Resultados para: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem
Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. (Liber Sapientiae 2, 22)
et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. (Liber Sapientiae 7, 8)
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)
nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. (Liber Sapientiae 17, 11)
aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. (Liber Sapientiae 17, 14)
Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)
Timor Domini scientiæ religiositas: (Liber Ecclesiasticus 1, 17)
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)