Fundar 25 Resultados para: divina disciplina

  • Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. (Liber I Samuelis 28, 8)

  • Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. (Liber Iudith 11, 6)

  • Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. (Liber Iob 17, 4)

  • tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, (Liber Iob 33, 16)

  • et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. (Liber Psalmorum 17, 36)

  • Hinc igitur cœpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)

  • Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? (Liber Ecclesiasticus 1, 7)

  • Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)

  • sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)

  • Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina