Fundar 727 Resultados para: domine
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? (Actus Apostolorum 1, 6)
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, (Actus Apostolorum 1, 24)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, (Actus Apostolorum 4, 29)
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. (Actus Apostolorum 7, 58)
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)
Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 9, 5)
Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? (Actus Apostolorum 9, 6)
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. (Actus Apostolorum 9, 10)
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. (Actus Apostolorum 10, 14)