Fundar 66 Resultados para: et oleum sacerdotalem:

  • Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)

  • Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis: et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 17)

  • Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus, (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. (Prophetia Ezechielis 46, 15)

  • Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos ; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 8)

  • Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel. (Prophetia Osee 2, 22)

  • Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat. (Prophetia Osee 12, 1)

  • Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)

  • Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina