Fundar 93 Resultados para: fidem communionem

  • Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)

  • Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)

  • Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)

  • Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)

  • Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. (Evangelium secundum Marcum 11, 22)

  • Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)

  • Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)

  • Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. (Evangelium secundum Lucam 17, 5)

  • Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. (Evangelium secundum Lucam 17, 6)

  • Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)

  • Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, (Actus Apostolorum 14, 8)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina