Fundar 8 Resultados para: fuga

  • Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. (Liber Iudicum 20, 45)

  • Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. (Liber Psalmorum 141, 5)

  • Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ: et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: (Liber I Maccabaeorum 5, 60)

  • Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (Liber Isaiae 52, 12)

  • Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. (Liber Ieremiae 25, 35)

  • Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam: (Prophetia Amos 2, 14)

  • Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. (Prophetia Amos 9, 1)

  • Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina