Fundar 171 Resultados para: gloriam

  • Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 7, 3)

  • restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. (Liber II Paralipomenon 26, 18)

  • Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. (Liber Iudith 7, 24)

  • volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, (Liber Esther 14, 9)

  • et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ. (Liber Esther 14, 15)

  • et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias. (Liber Esther 16, 3)

  • Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. (Liber Psalmorum 7, 6)

  • Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. (Liber Psalmorum 18, 2)

  • Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum. (Liber Psalmorum 20, 6)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina