Fundar 23 Resultados para: interiorem viribus

  • Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. (Liber Iudicum 19, 8)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. (Liber II Samuelis 13, 14)

  • Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. (Liber I Regum 6, 16)

  • Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. (Liber Iudith 9, 16)

  • Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege: (Liber I Maccabaeorum 2, 42)

  • Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. (Liber I Maccabaeorum 2, 66)

  • et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 6)

  • Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. (Liber I Maccabaeorum 8, 1)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina