Fundar 59 Resultados para: iter

  • porro alius ingrediebatur per viam Bethoron: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. (Liber I Samuelis 13, 18)

  • Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. (Liber I Samuelis 28, 22)

  • Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel. (Liber I Regum 13, 10)

  • sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus. (Liber Nehemiae 2, 6)

  • tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)

  • Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. (Liber Thobis 8, 21)

  • Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. (Liber Thobis 11, 3)

  • ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. (Liber Iudith 4, 6)

  • quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. (Liber Psalmorum 1, 6)

  • Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. (Liber Psalmorum 49, 23)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina