Fundar 16 Resultados para: miraculum Manna
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)