Fundar 9 Resultados para: oram

  • Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)

  • Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. (Liber I Samuelis 24, 6)

  • Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. (Liber I Samuelis 24, 12)

  • Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)

  • Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; (Liber Psalmorum 132, 2)

  • Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)

  • Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)

  • Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur. (Liber Ecclesiasticus 40, 16)

  • Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina