Fundar 20371 Resultados para: re

  • In principio creavit Deus cælum et terram. (Liber Genesis 1, 1)

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)

  • Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)

  • Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)

  • Et factum est vespere et mane, dies tertius. (Liber Genesis 1, 13)

  • Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. (Liber Genesis 1, 16)

  • Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, (Liber Genesis 1, 17)

  • et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina