Fundar 248 Resultados para: regnum Dei crucis

  • et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)

  • et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram. (Apocalypsis Ioannis 5, 10)

  • Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12, 10)

  • Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: (Apocalypsis Ioannis 16, 10)

  • Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina