Fundar 180 Resultados para: senectute sapientia
Dilectio Dei honorabilis sapientia: (Liber Ecclesiasticus 1, 14)
Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. (Liber Ecclesiasticus 1, 24)
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)
Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)