Fundar 13 Resultados para: servitutem

  • Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. (Liber Genesis 30, 26)

  • Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. (Liber Genesis 47, 19)

  • Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident. (Liber Nehemiae 5, 5)

  • Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos, (Liber Nehemiae 9, 17)

  • et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem: (Liber I Maccabaeorum 8, 10)

  • et ut auferrent ab eis jugum Græcorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël. (Liber I Maccabaeorum 8, 18)

  • Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 27)

  • Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)

  • sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina