Fundar 9 Resultados para: sollicitudinem

  • Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. (Epistula II ad Corinthios 8, 8)

  • Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)

  • Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: (Epistula ad Colossenses 2, 1)

  • Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. (Epistula I Petri 5, 7)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. (Epistula Iudae 1, 3)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina