Fundar 142 Resultados para: testimonii in tabernacula sua

  • Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)

  • corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 25, 22)

  • et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est. (Liber Nehemiae 8, 15)

  • Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim. (Liber Nehemiae 8, 16)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)

  • Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)

  • Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. (Liber Iob 18, 21)

  • Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? (Liber Iob 21, 28)

  • cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)

  • Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. (Liber Psalmorum 42, 3)

  • et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. (Liber Psalmorum 48, 12)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina