Fundar 97 Resultados para: veritatem libertatem

  • Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)

  • Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. (Epistula ad Philippenses 1, 18)

  • in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)

  • prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)

  • cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)

  • Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)

  • quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)

  • libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. (Epistula II Petri 2, 19)

  • Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. (Epistula I Ioannis 1, 6)

  • Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina