Fundar 180 Resultados para: Abraham

  • neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illæ egerunt impie te intrœunte deletæ sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub juramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum (Liber Deuteronomii 9, 27)

  • ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut juravit patribus tuis Abraham Isaac et Jacob (Liber Deuteronomii 29, 13)

  • et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam (Liber Deuteronomii 34, 4)

  • et ad populum sic locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis (Liber Iosue 24, 2)

  • tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus (Liber Iosue 24, 3)

  • cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)

  • et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus (Liber II Regum 13, 23)

  • Abram iste est Abraham (Liber I Paralipomenon 1, 27)

  • filii autem Abraham Isaac et Ismaël (Liber I Paralipomenon 1, 28)

  • filii autem Cetthuræ concubinæ Abraham quos genuit Zamram Jecsan Madan Madian Jesboc Sue porro filii Jecsan Saba et Dadan (Liber I Paralipomenon 1, 32)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina