Fundar 91 Resultados para: Apparuit

  • et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)

  • et adhuc loquente Juda hæc apparuit pars quædam prospiciens de monte (Liber I Maccabaeorum 4, 19)

  • ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum (Liber Proverbiorum 30, 32)

  • nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio (Liber Sapientiae 19, 7)

  • et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium (Liber Isaiae 59, 15)

  • unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua (Liber Ieremiae 13, 26)

  • longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans (Liber Ieremiae 31, 3)

  • cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram juxta animalia habens quattuor facies (Prophetia Ezechielis 1, 15)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina