Fundar 4922 Resultados para: Arca autem Noe
locutus est autem Deus ad Nœ dicens (Liber Genesis 8, 15)
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 8, 16)
ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare (Liber Genesis 8, 20)
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam (Liber Genesis 9, 7)
et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9, 10)
erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan (Liber Genesis 9, 18)
evigilans autem Nœ ex vino cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor (Liber Genesis 9, 24)
vixit autem Nœ post diluvium trecentis quinquaginta annis (Liber Genesis 9, 28)
filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim (Liber Genesis 10, 4)
filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan (Liber Genesis 10, 6)
fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar (Liber Genesis 10, 10)
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum (Liber Genesis 10, 15)