Fundar 134 Resultados para: Aurum

  • ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • præbuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna (Liber II Paralipomenon 1, 15)

  • porro aurum erat probatissimum de cujus lamminis texit domum et trabes ejus et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus (Liber II Paralipomenon 3, 7)

  • intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas (Liber II Paralipomenon 9, 10)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • ea quæ voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem (Liber II Paralipomenon 15, 18)

  • protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber II Paralipomenon 16, 2)

  • fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina