Fundar 2269 Resultados para: Deus faciem

  • cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet (Liber Genesis 17, 17)

  • et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)

  • cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham (Liber Genesis 17, 22)

  • tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)

  • cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat (Liber Genesis 19, 29)

  • venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20, 3)

  • dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20, 6)

  • postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)

  • orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)

  • concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus (Liber Genesis 21, 2)

  • et circumcidit eum octavo die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 21, 4)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina