Fundar 2371 Resultados para: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas

  • orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)

  • concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus (Liber Genesis 21, 2)

  • et circumcidit eum octavo die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 21, 4)

  • dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi (Liber Genesis 21, 6)

  • cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21, 12)

  • exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)

  • aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere (Liber Genesis 21, 19)

  • eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)

  • quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22, 1)

  • igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus (Liber Genesis 22, 3)

  • dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (Liber Genesis 22, 8)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina