Fundar 944 Resultados para: Erit
fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur (Liber Leviticus 11, 36)
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 39)
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 11, 40)
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum (Liber Leviticus 11, 41)
loquere filiis Israël et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ (Liber Leviticus 12, 2)
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ (Liber Leviticus 12, 5)
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit (Liber Leviticus 13, 6)
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit (Liber Leviticus 13, 13)
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit (Liber Leviticus 13, 23)
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit (Liber Leviticus 13, 34)
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 14, 46)
loquimini filiis Israël et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit (Liber Leviticus 15, 2)