Fundar 72 Resultados para: Exercitu

  • Persæ et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (Prophetia Ezechielis 27, 10)

  • filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam (Prophetia Ezechielis 27, 11)

  • ibi Idumea et reges ejus omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 29)

  • Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 20)

  • Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis, et obtinebit. (Prophetia Danielis 11, 7)

  • Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 4, 6)

  • cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio ejus (Evangelium secundum Lucam 21, 20)

  • sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum (Evangelium secundum Lucam 23, 11)

  • virum hunc conprehensum a Judæis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est (Actus Apostolorum 23, 27)

  • et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu ejus (Apocalypsis Ioannis 19, 19)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina