Fundar 177 Resultados para: Gentibus
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus (Evangelium secundum Marcum 10, 33)
Jesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum (Evangelium secundum Marcum 10, 42)
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur (Evangelium secundum Lucam 18, 32)
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum (Evangelium secundum Lucam 21, 24)
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)
his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit (Actus Apostolorum 11, 18)
sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos (Actus Apostolorum 15, 12)
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)