Fundar 33 Resultados para: Geth

  • nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte lætentur filiæ Philisthim ne exultent filiæ incircumcisorum (Liber II Samuelis 1, 20)

  • et universi servi ejus ambulabant juxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth præcedebant regem (Liber II Samuelis 15, 18)

  • et dedit populi tertiam partem sub manu Joab et tertiam in manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum (Liber II Samuelis 18, 2)

  • quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa (Liber II Samuelis 21, 20)

  • hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber II Samuelis 21, 22)

  • factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2, 39)

  • et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth (Liber I Regum 2, 40)

  • nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset (Liber I Regum 2, 41)

  • tunc ascendit Azaël rex Syriæ et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem (Liber II Regum 12, 17)

  • ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)

  • et hujus filius Suthala et hujus filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenæ quia descenderant ut invaderent possessiones eorum (Liber I Paralipomenon 7, 21)

  • Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Ajalon hii fugaverunt habitatores Geth (Liber I Paralipomenon 8, 13)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina