Fundar 211 Resultados para: Gloria

  • qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini et a gloria virtutis ejus (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 9)

  • regi autem sæculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula I ad Timotheum 1, 17)

  • et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est in spiritu apparuit angelis prædicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria (Epistula I ad Timotheum 3, 16)

  • ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti (Epistula II ad Timotheum 2, 10)

  • liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula II ad Timotheum 4, 18)

  • minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (Epistula ad Hebraeos 2, 7)

  • eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • quia omnis caro ut fænum et omnis gloria ejus tamquam flos fæni exaruit fænum et flos decidit (Epistula I Petri 1, 24)

  • quæ enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis hæc est gratia apud Deum (Epistula I Petri 2, 20)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute (Epistula II Petri 1, 3)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina