Fundar 906 Resultados para: Hierusalem et exilium Babylon rege

  • et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem (Liber II Samuelis 8, 7)

  • porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis jugiter vescebatur et erat claudus utroque pede (Liber II Samuelis 9, 13)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)

  • factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)

  • ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera (Liber II Samuelis 11, 12)

  • populum quoque ejus adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem (Liber II Samuelis 12, 31)

  • surrexit ergo Joab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem (Liber II Samuelis 14, 23)

  • mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 28)

  • respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (Liber II Samuelis 15, 3)

  • faciebatque hoc omni Israël qui veniebat ad judicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israël (Liber II Samuelis 15, 6)

  • vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriæ dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino (Liber II Samuelis 15, 8)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina